Auctor de urbe, quae hodie Scicli nuncupatur, et eius origine disserit. Sedem primam illa urbs habuit in colle Sancti Matthaei, qui naturalem arcem fluminibus duobus circumdatam praestat. Eo enim loco rei cretariae fragmenta ostendunt urbem inter saeculum VIII et XI ortam esse, postquam Thema Siciliae Byzantinus imperator instituit (a. 692). Nam eo tempore agricolae, qui apertos vicos incolebant, ad fugiendas crebras Arabum incursiones in arcem munitam Sancti Matthaei se receperunt et oppidum condiderunt. Illic adhuc exstant aedificiorum rudera nonnulla, quae auctor illustrat: castrum parvum, Oppidum Triquetrum dictum, quod ad saec. VIII adsignandum est; castrum magnum, quod Castellaccio vulgo appellatur, saec. XII exstructum; moenium portarumque vestigia saeculi XIV vel XV; speluncae innumerae, ex viva rupe effossae et in partibus Chiafurae sitae, quas ab urbe condita usque ad a. 1951 homines pro domibus habuerunt. Hanc dissertationem concludit descriptio formae quam Scicli Medio aevo habebat.

Si delina l'evoluzione dell'insediamento urbano nel territorio di Scicli tra il tardo antico e l'alto medioevo, a partire dal colle di San Matteo, individuando nella fondazione della fortezza bizantina l'atto di nascita della città.

Alle origini della città: Scicli ed il colle di san Matteo tra IX e XIV sec. d.C.,

P. Militello
2019-01-01

Abstract

Si delina l'evoluzione dell'insediamento urbano nel territorio di Scicli tra il tardo antico e l'alto medioevo, a partire dal colle di San Matteo, individuando nella fondazione della fortezza bizantina l'atto di nascita della città.
2019
88-89526-31-9
Auctor de urbe, quae hodie Scicli nuncupatur, et eius origine disserit. Sedem primam illa urbs habuit in colle Sancti Matthaei, qui naturalem arcem fluminibus duobus circumdatam praestat. Eo enim loco rei cretariae fragmenta ostendunt urbem inter saeculum VIII et XI ortam esse, postquam Thema Siciliae Byzantinus imperator instituit (a. 692). Nam eo tempore agricolae, qui apertos vicos incolebant, ad fugiendas crebras Arabum incursiones in arcem munitam Sancti Matthaei se receperunt et oppidum condiderunt. Illic adhuc exstant aedificiorum rudera nonnulla, quae auctor illustrat: castrum parvum, Oppidum Triquetrum dictum, quod ad saec. VIII adsignandum est; castrum magnum, quod Castellaccio vulgo appellatur, saec. XII exstructum; moenium portarumque vestigia saeculi XIV vel XV; speluncae innumerae, ex viva rupe effossae et in partibus Chiafurae sitae, quas ab urbe condita usque ad a. 1951 homines pro domibus habuerunt. Hanc dissertationem concludit descriptio formae quam Scicli Medio aevo habebat.
File in questo prodotto:
Non ci sono file associati a questo prodotto.

I documenti in IRIS sono protetti da copyright e tutti i diritti sono riservati, salvo diversa indicazione.

Utilizza questo identificativo per citare o creare un link a questo documento: https://hdl.handle.net/20.500.11769/371903
Citazioni
  • ???jsp.display-item.citation.pmc??? ND
  • Scopus ND
  • ???jsp.display-item.citation.isi??? ND
social impact